BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 95r

Mt. 10:26-32

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali Sancti Quiriaci.

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

 

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Nihil enim opertum est, quod non revel[abi]tur. Require In [vigilia] unius sacerdotis sive martyris.

 

____________

 

10:26

[In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Nihil enim opertum est, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.

10:27

Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta.

10:28

Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

10:29

Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.

10:30

Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.

10:31

Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.

10:32

Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.]