BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 94v-95r

Lc. 18:9-14

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Ebdomada V post natalem apostolorum.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

18:9

In illo tempore. Dixit Ihesus ad quosdam qui in se confidebant parabolam istam:

18:10

Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus.

18:11

Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri hominum: raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:

18:12

ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.

18:13

Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.

18:14

Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.