Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 92v-93rLc. 12:2-8
|
____________________________________________________________
|
|
In natali Sancti Iacobi apostoli.Sequentia sancti evangelii
| |
12:2 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Nihil opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. |
12:3 | Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. |
12:4 | Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. |
12:5 | Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. |
12:6 | Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? |
12:7 | sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis. |
12:8 | Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei. |