BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 92r-92v

Lc. 16:1-9

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Ebdomada III post octavas apostolorum.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam.

 

16:1

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.

16:2

Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem vilicationis tuae: iam enim non poteris vilicare.

16:3

Ait autem vilicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.

16:4

Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas.

16:5

Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?

16:6

At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.

16:7

Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum choros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.

16:8

Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.

16:9

Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.