Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 93r-93vLc. 19:41-47
|
____________________________________________________________
|
|
Ebdomada IIII post octavas apostolorum.Sequentia sancti evangelii
| |
19:41 | In illo tempore. Cum adpropinquaret Ihesus Hierusalem, videns civitatem flevit super illam, dicens: |
19:42 | Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. |
19:43 | Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique: |
19:44 | et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognovisti tempus visitationis tuae. |
19:45 | Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes in illo, et ementes, |
19:46 | dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum. |
19:47 | Et erat docens quotidie in templo. |