Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 90vLc. 11:33-16
|
____________________________________________________________
|
|
In natali VII fratrum.Sequentia sancti evangelii
| |
In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Nemo lucernam accendit et in absconso ponit. Require In natali unius sacerdotis.
____________
| |
11:33 | [In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Nemo lucernam accendit, et in absconso ponit, neque sub modio: sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. |
11:34 | Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. |
11:35 | Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebrae sint. |
11:36 | Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris inluminabit te.] |