BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 90r-90v

Mc. 8:1-9

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Ebdomada I post octava apostolorum.

Sequentia sancti evangelii

secundum Marcum.

 

8:1

In illo tempore. Cum turba multa esset cum Ihesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:

8:2

Misereor super turbam: quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:

8:3

et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.

8:4

Et responderunt ei discipuli sui: Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine?

8:5

Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.

8:6

Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae.

8:7

Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et iussit apponi.

8:8

Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.

8:9

Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.