Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 87v-88rIh. 21:15-19
|
____________________________________________________________
|
|
In vigilia Sancti Petri apostoli.Sequentia sancti evangelii
| |
21:15 | In illo tempore. Dixit Ihesus Petro: Simon Iohannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. |
21:16 | Dicit ei iterum: Simon Iohannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. |
21:17 | Dicit ei tertio: Simon Iohannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia scis, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. |
21:18 | Amen, amen dico tibi: cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. |
21:19 | Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. |