Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 88r-88vMt. 16:13-19
|
____________________________________________________________
|
|
In natali Sancti Petri apostoli.Sequentia sancti evangelii
| |
16:13 | In illo tempore. Venit Ihesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? |
16:14 | At illi dixerunt: Alii Iohannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Hieremiam, aut unum ex prophetis. |
16:15 | Dicit illis Ihesus: Vos autem, quem me esse dicitis? |
16:16 | Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. |
16:17 | Respondens autem Ihesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. |
16:18 | Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. |
16:19 | Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. |