Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 87r-87vLc. 1:57-68
|
____________________________________________________________
|
|
In nativitate Sancti Iohannis Baptistae.Sequentia sancti evangelii
| |
1:57 | In illo tempore. Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. |
1:58 | Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. |
1:59 | Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. |
1:60 | Et respondens mater eius, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Iohannes. |
1:61 | Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. |
1:62 | Innuebant autem patri eius, quem vellet vocari eum. |
1:63 | Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Iohannes est nomen eius. Et mirati sunt universi. |
1:64 | Apertum est autem illico os eius, et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. |
1:65 | Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec: |
1:66 | et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quid, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. |
1:67 | Et Zacharias pater eius repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens: |
1:68 | Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae. |