BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 86v-87r

Lc. 1:5-17

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In vigilia Sancti Iohannis.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam

 

1:5

In illo tempore. Fuit in diebus Herodis, regis Iudaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.

1:6

Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine quaerela.

1:7

Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.

1:8

Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae [Zacharias] ante Deum,

1:9

secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:

1:10

et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.

1:11

Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.

1:12

Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.

1:13

Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Iohannem:

1:14

et erit gaudium tibi, et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:

1:15

et erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae:

1:16

et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum:

1:17

et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam.