Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 86r-86vLc. 5:1-11
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica V.Sequentia sancti evangelii
| |
5:1 | In illo tempore. Cum turbae irruerent in Ihesum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth. |
5:2 | Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia. |
5:3 | Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas. |
5:4 | Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam. |
5:5 | Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete. |
5:6 | Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum. |
5:7 | Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adiuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut [pene] mergerentur. |
5:8 | Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Ihesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. |
5:9 | Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam coeperant: |
5:10 | similiter autem Iacobum et Iohannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Ihesus: Noli timere: ex hoc iam homines eris capiens. |
5:11 | Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. |