Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 85v-86rLc. 6:36-42
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica IIII.Sequentia sancti evangelii
| |
6:36 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est. |
6:37 | Nolite iudicare, et non iudicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini. |
6:38 | Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem vero mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. |
6:39 | Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest caecus caecum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? |
6:40 | Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius. |
6:41 | Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? |
6:42 | aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine eiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. |