Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 85r-85vMt. 20:29-34
|
____________________________________________________________
|
|
Sabbato in XII lectionibus.Sequentia sancti evangelii
| |
20:29 | In illo tempore. Egrediente Ihesu ab Hiericho, secuta est eum turba multa, |
20:30 | et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Ihesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. |
20:31 | Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis ac magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. |
20:32 | Et stetit Ihesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? |
20:33 | Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. |
20:34 | Misertus autem eorum Ihesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum. |