Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 81vIh. 3:16-21
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IISequentia sancti evangelii
| |
3:16 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. |
3:17 | Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. |
3:18 | Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. |
3:19 | Hoc est autem iudicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. |
3:20 | Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius: |
3:21 | qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta. |