Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 80v-81vIh. 14:23-31
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica pentecostesSequentia sancti evangelii
| |
14:23 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus; |
14:24 | qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed eius qui misit me, Patris. |
14:25 | Haec locutus sum vobis apud vos manens. |
14:26 | Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. |
14:27 | Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. |
14:28 | Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem. |
14:29 | Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis. |
14:30 | Iam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. |
14:31 | Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. |