BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 80v

Ih. 14:15-21

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In vigilia pentecostes

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

14:15

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Si diligitis me, mandata mea servate:

14:16

et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,

14:17

Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.

14:18

Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.

14:19

Adhuc modicum, et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.

14:20

In illo die vos cognoscetis quia ego [sum] in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.

14:21

Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.