BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 81v-82r

Ih. 10:1-10

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria III

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

10:1

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.

10:2

Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.

10:3

Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.

10:4

Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius.

10:5

Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.

10:6

Hoc proverbium dixit eis Ihesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.

10:7

Dixit ergo eis iterum Ihesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.

10:8

Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.

10:9

Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.

10:10

Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.