BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 70v-71v

Ih. 21:1-14

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria IV

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

21:1

In illo tempore. Manifestavit se Ihesus ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic:

21:2

erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis eius duo.

21:3

Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei: Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt navem: et illa nocte nihil prendiderunt.

21:4

Mane autem facto stetit Ihesus in litore: non tamen cognoverunt discipuli quia Ihesus est.

21:5

Dixit ergo eis Ihesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.

21:6

Dixit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium.

21:7

Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Ihesus, Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.

21:8

Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.

21:9

Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.

21:10

Dicit eis Jesus: Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.

21:11

Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.

21:12

Dicit eis Ihesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est.

21:13

Et venit Ihesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.

21:14

Hoc iam tertio manifestatus est Ihesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.