Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 70r-70vLc. 24:36-47
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IIISequentia sancti evangelii
| |
24:36 | In illo tempore. Stetit Ihesus in medio discipulorum suorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. |
24:37 | Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. |
24:38 | Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? |
24:39 | videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. |
24:40 | Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. |
24:41 | Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? |
24:42 | At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. |
24:43 | Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. |
24:44 | Et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. |
24:45 | Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, |
24:46 | et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia: |
24:47 | et praedicari in nomine eius poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes. |