BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 69r-70r

Lc. 24:13-35

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria II

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam

 

24:13

In illo tempore. Exeuntes duo ex discipulis Ihesu ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emmaus.

24:14

Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant.

24:15

Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent: et ipse Ihesus adpropinquans ibat cum illis:

24:16

oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.

24:17

Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?

24:18

Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus?

24:19

Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Ihesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:

24:20

et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum:

24:21

nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel: et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt.

24:22

Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum,

24:23

et non invento corpore eius, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.

24:24

Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.

24:25

Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae!

24:26

Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?

24:27

Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant.

24:28

Et adpropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire.

24:29

Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis.

24:30

Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.

24:31

Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.

24:32

Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?

24:33

Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant,

24:34

dicentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.

24:35

Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.