Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 68v-69rMc. 16:1-7
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica sancta paschaeSequentia sancti evangelii
| |
16:1 | In illo tempore. Maria Magdalenae, et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Ihesum. |
16:2 | Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. |
16:3 | Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? |
16:4 | Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. |
16:5 | Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. |
16:6 | Qui dicit illis: Nolite expavescere: Ihesum quaeritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. |
16:7 | Sed ite, dicite discipulis eius, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
|