BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 68r-68v

Mt. 28:1-7

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Sabbato sancto

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum

 

28:1

In illo tempore. Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalenae, et altera Maria, videre sepulchrum.

28:2

Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:

28:3

erat autem aspectus eius sicut fulgur: et vestimentum eius sicut nix.

28:4

Prae timore autem eius exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

28:5

Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Ihesum, qui crucifixus est, quaeritis.

28:6

Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.

28:7

Et cito euntes, dicite discipulis eius quia surrexit: et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis.