Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 64v-68rIh. 18:1-40;19:1-42
|
____________________________________________________________
|
|
Feria VIPassio Domini nostri Ihesu Christi
| |
18:1 | In illo tempore. Egressus est Ihesus cum discipulis suis trans torrentem Caedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. |
18:2 | Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Ihesus convenerat illuc cum discipulis suis. |
18:3 | Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. |
18:4 | Ihesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quaeritis? |
18:5 | Responderunt ei: Ihesum Nazarenum. Dicit eis Ihesus: Ego sum. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. |
18:6 | Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. |
18:7 | Iterum ergo eos interrogavit: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Ihesum Nazarenum. |
18:8 | Respondit Ihesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. |
18:9 | Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. |
18:10 | Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam eius dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. |
18:11 | Dixit ergo Ihesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? |
18:12 | Cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudaeorum comprehenderunt Ihesum, et ligaverunt eum. |
18:13 | Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. |
18:14 | Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: Quia expedit unum hominem mori pro populo. |
18:15 | Sequebatur autem Ihesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Ihesu in atrium pontificis. |
18:16 | Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae: et introduxit Petrum. |
18:17 | Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. |
18:18 | Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. |
18:19 | Pontifex ergo interrogavit Ihesum de discipulis suis, et de doctrina eius. |
18:20 | Respondit ei Ihesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. |
18:21 | Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. |
18:22 | Haec autem cum dixisset, unus adsistens ministrorum dedit alapam Ihesu, dicens: Sic respondes pontifici? |
18:23 | Respondit ei Ihesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis? |
18:24 | Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. |
18:25 | Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille, et dixit: Non sum. |
18:26 | Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? |
18:27 | Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. |
18:28 | Adducunt ergo Ihesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. |
18:29 | Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? |
18:30 | Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic homo malefactor, non tibi tradidissemus eum. |
18:31 | Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudaei: Nobis non licet interficere quemquam. |
18:32 | Ut sermo Ihesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. |
18:33 | Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus: et vocavit Ihesum, et dixit ei: Tu es rex Iudaeorum? |
18:34 | Respondit Ihesus: A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? |
18:35 | Respondit Pilatus: Numquid ego Iudaeus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? |
18:36 | Respondit Ihesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. |
18:37 | Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Ihesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. |
18:38 | Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. |
18:39 | Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? |
18:40 | Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabban. Erat autem Barabbas latro. |
19:1 | Tunc ergo adprehendit Pilatus Ihesum, et flagellavit. |
19:2 | Et milites plectentes coronam de spinis, inposuerunt capiti eius: et veste purpurea circumdederunt eum. |
19:3 | Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Iudaeorum: et dabant ei alapas. |
19:4 | Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo causam nullam invenio. |
19:5 | Exiit ergo Ihesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum. Et dicit eis: Ecce homo. |
19:6 | Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam. |
19:7 | Responderunt ei Iudaei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. |
19:8 | Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. |
19:9 | Et ingressus est praetorium iterum: et dixit ad Ihesum: Unde es tu? Ihesus autem responsum non dedit ei. |
19:10 | Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? |
19:11 | Respondit Ihesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. |
19:12 | Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. |
19:13 | Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Ihesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. |
19:14 | Erat enim parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Iudaeis: Ecce rex vester. |
19:15 | Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Caesarem. |
19:16 | Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Ihesum, et eduxerunt. |
19:17 | Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, hebraice autem Golgotha: |
19:18 | ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Ihesum. |
19:19 | Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Ihesus Nazarenus, Rex Iudaeorum. |
19:20 | Hunc ergo titulum multi Iudaeorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Ihesus, et erat scriptum hebraice, graece, et latine. |
19:21 | Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: Noli scribere: Rex Iudaeorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Iudaeorum. |
19:22 | Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi. |
19:23 | Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. |
19:24 | Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt. |
19:25 | Stabant autem iuxta crucem Ihesu mater eius, et soror matris eius, Maria Cleophae, et Maria Magdalenae. |
19:26 | Cum vidisset ergo Ihesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. |
19:27 | Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. |
19:28 | Postea sciens Ihesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. |
19:29 | Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. |
19:30 | Cum ergo accepisset Ihesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. |
19:31 | Iudaei ergo, quoniam parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies ille sabbati, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. |
19:32 | Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. |
19:33 | Ad Ihesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, |
19:34 | sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. |
19:35 | Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. |
19:36 | Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. |
19:37 | Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt. |
19:38 | Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, eo quod esset discipulus Ihesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Ihesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Ihesu. |
19:39 | Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Ihesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum. |
19:40 | Acceperunt ergo corpus Ihesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudaeis sepelire. |
19:41 | Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. |
19:42 | Ibi ergo propter parasceven Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Ihesum. |