BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 64r-64v

Ih. 13:1-15

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In caena Domini

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

13:1

In illo tempore. Sciens Ihesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

13:2

Et caena facta, cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis:

13:3

sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:

13:4

surgit a caena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se.

13:5

Deinde mittit aquam in pelvem, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus.

13:6

Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?

13:7

Respondit Ihesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.

13:8

Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Ihesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.

13:9

Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.

13:10

Dicit ei Ihesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.

13:11

Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.

13:12

Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?

13:13

Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.

13:14

Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.

13:15

Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.