Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 59r-64rLc. 22:1-71;23:1-53
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IVPassio Domini nostri Ihesu Christi
| |
1 | In illo tempore. Adpropinquabat dies festus azymorum, qui dicitur Pascha: |
2 | et quaerebant principes sacerdotum, et scribae, quomodo Ihesum interficerent: timebant vero plebem. |
3 | Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariot, unum de duodecim: |
4 | et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. |
5 | Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. |
6 | Et spopondit, et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis. |
7 | Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. |
8 | Et misit Petrum et Iohannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. |
9 | At illi dixerunt: Ubi vis paremus? |
10 | Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans: sequimini eum in domum, quam intrat, |
11 | et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem? |
12 | Et ipse ostendet vobis caenaculum magnum stratum, et ibi parate. |
13 | Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. |
14 | Et cum facta hora esset, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. |
15 | Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. |
16 | Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. |
17 | Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. |
18 | Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. |
19 | Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. |
20 | Similiter et calicem, postquam caenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. |
21 | Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. |
22 | Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen vae homini illi per quem tradetur. |
23 | Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. |
24 | Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. |
25 | Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. |
26 | Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator. |
27 | Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: |
28 | vos autem estis, qui permansistis mecum in temptationibus meis. |
29 | Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, |
30 | ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel. |
31 | Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: |
32 | ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. |
33 | Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. |
34 | At ille dixit: Tibi dico, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis: |
35 | Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calciamentis, numquid aliquid defuit vobis? |
36 | At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. |
37 | Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et quod cum iniustis deputatus est. Etenim quae sunt de me finem habent. |
38 | At illi dixerunt: Domine, ecce gladii duo hic. At ille dixit eis: Satis est. |
39 | Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. |
40 | Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in temptationem. |
41 | Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis: et positis genibus orabat, |
42 | dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. |
43 | Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. |
44 | Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. |
45 | Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia. |
46 | Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in temptationem. |
47 | Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos, et adpropinquavit Ihesu ut oscularetur eum. |
48 | Ihesus autem dixit illi: Iuda, osculo Filium hominis tradis? |
49 | Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? |
50 | Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam eius dexteram. |
51 | Respondens autem Ihesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum. |
52 | Dixit autem Ihesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? |
53 | Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum. |
54 | Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. |
55 | Accenso autem igni in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. |
56 | Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. |
57 | At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. |
58 | Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. |
59 | Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilaeus est. |
60 | Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. |
61 | Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. |
62 | Et egressus foras Petrus flevit amare. |
63 | Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes. |
64 | Et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit? |
65 | Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. |
66 | Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. |
67 | Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: |
68 | si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. |
69 | Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. |
70 | Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. |
71 | At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore eius. |
1 | Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. |
2 | Coeperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse. |
3 | Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Iudaeorum? At ille respondens ait: Tu dicis. |
4 | Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine. |
5 | At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc. |
6 | Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset. |
7 | Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. |
8 | Herodes autem viso Ihesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. |
9 | Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. |
10 | Stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. |
11 | Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. |
12 | Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem. |
13 | Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, |
14 | dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis. |
15 | Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. |
16 | Emendatum ergo illum dimittam. |
17 | Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. |
18 | Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabban: |
19 | qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. |
20 | Iterum autem Pilatus locutus est ad illos, volens dimittere Ihesum. |
21 | At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. |
22 | Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. |
23 | At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. |
24 | Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum. |
25 | Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Ihesum vero tradidit voluntati eorum. |
26 | Et cum ducerent eum, adprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et inposuerunt illi crucem portare post Ihesum. |
27 | Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum. |
28 | Conversus autem ad illas Ihesus, dixit: Filiae Hierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. |
29 | Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. |
30 | Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. |
31 | Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? |
32 | Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. |
33 | Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. |
34 | Ihesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes. |
35 | Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. |
36 | Inludebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes, |
37 | illi dicentes: Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac. |
38 | Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris graecis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Iudaeorum. |
39 | Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. |
40 | Respondens autem alter increpabat illum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. |
41 | Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit. |
42 | Et dicebat ad Ihesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. |
43 | Et dixit illi Ihesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso. |
44 | Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam. |
45 | Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. |
46 | Et clamans voce magna Ihesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, expiravit. |
47 | Videns autem centurio quod factum erat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo iustus erat. |
48 | Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. |
49 | Stabant autem omnes noti eius a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes. |
50 | Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus: |
51 | hic non consenserat consilio, et actibus eorum: ab Arimathaea civitate Iudaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei: |
52 | hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Ihesu: |
53 | et depositum involvit in sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. |