BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 52v-59r

Ih. 13:1-32; Mc. 14:1-15:46

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria III

 

Sequentia sancti evangelii secundum Iohannem

Passio Domini nostri Ihesu Christi secundum Marcum

 

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

13::1

In illo tempore. Ante diem festum Paschae, sciens Ihesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

13::2

Et caena facta, cum diabolus iam misisset in cor ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis:

13::3

sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:

13::4

surgit a caena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se.

13::5

Deinde mittit aquam in pelvem, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus.

13::6

Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?

13::7

Respondit Ihesus, et dicit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.

13::8

Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Ihesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.

13::9

Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.

13::10

Dicit ei Ihesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.

13::11

Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.

13::12

Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?

13::13

Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.

13::14

Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.

13::15

Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

13::16

Amen, amen dico vobis: non est servus maior domino suo: neque apostolus maior est eo qui misit illum.

13::17

Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea.

13::18

Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut impleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.

13::19

Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut credatis cum factum fuerit, quia ego sum.

13::20

Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.

13::21

Cum haec dixisset Ihesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.

13::22

Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.

13::23

Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Ihesu, quem diligebat Ihesus.

13::24

Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit?

13::25

Itaque cum recubuisset ille supra pectus Ihesu, dicit ei: Domine, quis est?

13::26

Respondit Ihesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Iscariotis.

13::27

Et post buccellam, introivit in illum Satanas. Dixit ei Ihesus: Quod facis, fac citius.

13::28

Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.

13::29

Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quod dixisset ei Ihesus: Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.

13::30

Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.

13::31

Cum ergo exisset, dixit Ihesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

13::32

Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.

 

 

Passio Domini nostri Ihesu Christi

secundum Marcum

 

14:1

In illo tempore. Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.

14:2

Dicebant enim: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

14:3

Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput eius.

14:4

Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes: Ut quid perditio ista unguenti facta est?

14:5

poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.

14:6

Ihesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me:

14:7

semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis.

14:8

Quod habuit haec, fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam.

14:9

Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam eius.

14:10

Et Iudas Iscariotis, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.

14:11

Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.

14:12

Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?

13:

Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae baiulans: sequimini eum,

14:14

et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?

14:15

Et ipse vobis demonstrabit caenaculum grande, stratum: et illic parate nobis.

14:16

Et abierunt discipuli eius, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

14:17

Vespere autem facto, venit cum duodecim.

14:18

Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Ihesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum.

14:19

At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?

14:20

Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

14:21

Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

14:22

Et manducantibus illis, accepit Ihesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.

14:23

Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.

14:24

Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.

14:25

Amen dico vobis, quia iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

14:26

Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.

14:27

Et ait eis Ihesus: Omnes scandalizabimini in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves.

14:28

Sed post ea quam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.

14:29

Petrus autem ait ei: Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego.

14:30

Et ait illi Ihesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus.

14:31

At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

14:32

Et venerunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis: Sedete hic donec orem.

14:33

Et adsumit Petrum, et Iacobum, et Iohannem secum: et coepit pavere et taedere.

14:34

Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate.

14:35

Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.

14:36

Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu.

14:37

Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?

14:38

vigilate et orate, ut non intretis in temptationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.

14:39

Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.

14:40

Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.

14:41

Et venit tertio, et ait illis: Dormite iam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

14:42

Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est.

14:43

Et, adhuc eo loquente, venit Iudas Iscariotis unus ex duodecim, et cum illo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.

14:44

Dederat autem traditor eius signum eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.

14:45

Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait: Rabbi: et osculatus est eum.

14:46

At illi manus iniecerunt in eum, et tenuerunt eum.

14:47

Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.

14:48

Et respondens Ihesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?

14:49

cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae.

14:50

Tunc discipuli eius relinquentes eum, fugerunt.

14:51

Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo: et tenuerunt eum.

14:52

At ille reiecta sindone, nudus profugit ab eis.

14:53

Et adduxerunt Ihesum ad summum sacerdotem: et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores.

14:54

Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis: et sedebat cum ministris, et calefaciebat se ad ignem.

14:55

Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Ihesum testimonium ut eum morti traderent: nec inveniebant.

14:56

Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum: et convenientia testimonia non erant.

14:57

Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes:

14:58

Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo.

14:59

Et non erat conveniens testimonium illorum.

14:60

Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Ihesum, dicens: Non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his?

14:61

Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogavit eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti?

14:62

Ihesus autem dixit illi: Ego sum: et videbitis Filium hominis a dextris sedentem virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli.

14:63

Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes?

14:64

Audistis blasphemiam: quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

14:65

Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem eius, et colaphis eum caedere, et dicere ei: Prophetiza: et ministri alapis eum caedebant.

14:66

Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis:

14:67

et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait: Et tu cum Ihesu Nazareno eras.

14:68

At ille negavit, dicens: Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.

14:69

Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.

14:70

At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui adstabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilaeus es.

14:71

Ille autem coepit anathematizare et iurare: Quia nescio hominem istum, quem dicitis.

14:72

Et statim iterum gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Ihesus: Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.

15:1

Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Ihesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.

15:2

Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Iudaeorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis.

15:3

Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.

15:4

Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quicquam? vide in quantis te accusant.

15:5

Ihesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

15:6

Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.

15:7

Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.

15:8

Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis.

15:9

Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?

15:10

Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.

15:11

Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.

15:12

Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?

15:13

At illi iterum clamaverunt: Crucifige eum.

15:14

Pilatus vero dicebat eis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum.

15:15

Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabban, et tradidit Ihesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.

15:16

Milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii, et convocant totam cohortem,

15:17

et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.

15:18

Et coeperunt salutare eum: Ave rex Iudaeorum.

15:19

Et percutiebant caput eius harundine: et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.

15:20

Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis: et educunt illum ut crucifigerent eum.

15:21

Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.

15:22

Et perducunt illum in Golgotha locum: quod est interpretatum Calvariae locus.

15:23

Et dabant ei bibere myrrhatum vinum: et non accepit.

15:24

Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.

15:25

Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum.

15:26

Et erat titulus causae eius inscriptus: Rex Iudaeorum.

15:27

Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris eius.

15:28

Et impleta est Scriptura, quae dicit: Et cum iniquis reputatus est.

15:29

Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus aedificas,

15:30

salvum fac temetipsum descendens de cruce.

15:31

Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant: Alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere.

15:32

Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.

15:33

Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.

15:34

Et hora nona exclamavit Ihesus voce magna, dicens: Eloi, eloi, lamma sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?

15:35

Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat.

15:36

Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.

15:37

Ihesus autem emissa voce magna expiravit.

15:38

Et velum templi scissum est in duo, a sursum usque deorsum.

15:39

Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere homo hic Filius Dei erat.

15:40

Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalenae, et Maria Iacobi minoris, et Ioseph mater, et Salome:

15:41

et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam.

15:42

Et cum iam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),

15:43

venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Ihesu.

15:44

Pilatus autem mirabatur si iam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset.

15:45

Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.

15:46

Ioseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.