BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 51r-52v

Ih. 12:1-36

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria II

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

12:1

In illo tempore. Ante sex dies Paschae venit Ihesus Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Ihesus.

12:2

Fecerunt autem ei caenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

12:3

Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Ihesu, et extersit pedes eius capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.

12:4

Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus:

12:5

Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?

12:6

Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat.

12:7

Dixit ergo Ihesus: Sine illam ut in diem sepulturae meae servet illud.

12:8

Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.

12:9

Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt, non propter Ihesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

12:10

Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut Lazarum interficerent:

12:11

quia multi propter illum abibant ex Iudaeis, et credebant in Ihesum.

12:12

In crastinum autem, turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Ihesus Hierosolymam,

12:13

acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel.

12:14

Et invenit Ihesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:

12:15

Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.

12:16

Haec non cognoverunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Ihesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.

12:17

Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

12:18

Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.

12:19

Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.

12:20

Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

12:21

Hi ergo accesserunt ad Philippum a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Ihesum videre.

12:22

Venit Philippus, et dicit Andreae; Andreas rursum et Philippus dixerunt Ihesu.

12:23

Ihesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.

12:24

Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,

12:25

ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.

12:26

Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

12:27

Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac. Sed propterea veni in horam hanc:

12:28

Pater, clarifica tuum nomen. Venit ergo vox de caelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.

12:29

Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum factum esse. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.

12:30

Respondit Ihesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos.

12:31

Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eicietur foras.

12:32

Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

12:33

Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.

12:34

Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?

12:35

Dixit ergo eis Ihesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.

12:36

Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Ihesus, et abiit et abscondit se ab eis.