BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 45v-51r

Mt. 26:1-75; 27:1-66

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica in palmis

Passio Domini nostri Ihesu Christi

secundum Matthaeum

 

26:1

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis:

26:2

Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.

26:3

Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:

26:4

et consilium fecerunt ut Ihesum dolo tenerent, et occiderent.

26:5

Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

26:6

Cum autem Ihesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,

26:7

accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.

26:8

Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec?

26:9

potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.

26:10

Sciens autem Ihesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.

26:11

Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habebitis.

26:12

Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

26:13

Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius.

26:14

Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum:

26:15

et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.

26:16

Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet.

26:17

Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Ihesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?

26:18

At Ihesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.

26:19

Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Ihesus, et paraverunt Pascha.

26:20

Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

26:21

Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.

26:22

Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?

26:23

At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

26:24

Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.

26:25

Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.

26:26

Caenantibus autem eis, accepit Ihesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.

26:27

Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.

26:28

Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

26:29

Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.

26:30

Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.

26:31

Tunc dicit illis Ihesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.

26:32

Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.

26:33

Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.

26:34

Ait illi Ihesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.

26:35

Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

26:36

Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.

26:37

Et adsumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse.

26:38

Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.

26:39

Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

26:40

Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?

26:41

Vigilate, et orate ut non intretis in temptationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

26:42

Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.

26:43

Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.

26:44

Et relictis illis, iterum abiit, et oravit, eumdem sermonem dicens.

26:45

Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite iam, et requiescite: ecce adpropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

26:46

Surgite, eamus: ecce adpropinquabit qui me tradet.

26:47

Adhuc ipso loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.

26:48

Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.

26:49

Et confestim accedens ad Ihesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.

26:50

Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus iniecerunt in Ihesum, et tenuerunt eum.

26:51

Et ecce unus ex his qui erant cum Ihesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.

26:52

Tunc ait illi Ihesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.

26:53

An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?

26:54

Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?

26:55

In illa hora dixit Ihesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: cotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.

26:56

Hoc autem totum factum est, ut implerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

26:57

At illi tenentes Ihesum, duxerunt ad Caiphan principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.

26:58

Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.

26:59

Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium contra Ihesum, ut eum morti traderent:

26:60

et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,

26:61

et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud.

26:62

Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur?

26:63

Ihesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.

26:64

Dicit illi Ihesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli.

26:65

Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam:

26:66

quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.

26:67

Tunc exspuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius dederunt,

26:68

dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?

26:69

Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Ihesu Galilaeo eras.

26:70

At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.

26:71

Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Ihesu Nazareno.

26:72

Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.

26:73

Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.

26:74

Tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.

26:75

Et recordatus est Petrus verbi Ihesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.

 

__________

 

27:1

Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Ihesum, ut eum morti traderent.

27:2

Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi.

27:3

Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,

27:4

dicens: Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.

27:5

Et proiectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.

27:6

Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.

27:7

Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.

27:8

Propter hoc vocatus est ager ille, Acheldemach, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.

27:9

Tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati, quem adpretiaverunt a filiis Israel:

27:10

et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.

27:11

Ihesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Judaeorum? Dicit illi Ihesus: Tu dicis.

27:12

Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.

27:13

Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?

27:14

Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.

27:15

Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent:

27:16

habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas.

27:17

Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabban, an Ihesum, qui dicitur Christus?

27:18

Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

27:19

Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.

27:20

Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban, Ihesum vero perderent.

27:21

Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabban.

27:22

Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Ihesu, qui dicitur Christus?

27:23

Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.

27:24

Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis.

27:25

Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius super nos, et super filios nostros.

27:26

Tunc dimisit illis Barabban: Ihesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.

27:27

Tunc milites praesidis suscipientes Ihesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:

27:28

et exeuntes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,

27:29

et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et harundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Iudaeorum.

27:30

Et exspuentes in eum, acceperunt harundinem, et percutiebant caput eius.

27:31

Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent.

27:32

Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.

27:33

Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus.

27:34

Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. Et cum gustasset, noluit bibere.

27:35

Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes:

27:36

Et sedentes servabant eum.

27:37

Et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: Hic est Iesus rex Iudaeorum.

27:38

Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.

27:39

Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,

27:40

et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.

27:41

Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:

27:42

Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:

27:43

confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.

27:44

Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

27:45

A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.

27:46

Et circa horam nonam clamavit Ihesus voce magna, dicens: Heli, Heli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?

27:47

Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Heliam vocat iste.

27:48

Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit harundini, et dabat ei bibere.

27:49

Caeteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Helias liberans eum.

27:50

Ihesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.

27:51

Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petrae scissae sunt,

27:52

et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.

27:53

Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.

27:54

Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Ihesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.

27:55

Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Ihesum a Galilaea, ministrantes ei:

27:56

inter quas erat Maria Magdalenae, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei.

27:57

Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Ihesu:

27:58

hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Ihesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus.

27:59

Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda,

27:60

et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.

27:61

Erant autem ibi Maria Magdalenae, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.

27:62

Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum,

27:63

dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.

27:64

Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error peior priore.

27:65

Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.

27:66

Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.