BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 45r-45v

Ih. 17:1-11

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Sabbato

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

17:1

In illo tempore. Sublevatis Iesus oculis in caelum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:

17:2

sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.

17:3

Haec est autem vita aeterna: ut cognoscant te, solum verum Deum, et quem misisti Ihesum Christum.

17:4

Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:

17:5

et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.

17:6

Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem meum servaverunt.

17:7

Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt:

17:8

quia verba quae dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.

17:9

Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt:

17:10

et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.

17:11

Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.