Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 44v-45rIh. 11:47-54
|
____________________________________________________________
|
|
Feria VISequentia sancti evangelii
| |
11:47 | In illo tempore. Collegerunt pontifices et pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? |
11:48 | Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. |
11:49 | Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quicquam, |
11:50 | nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. |
11:51 | Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Ihesus moriturus erat pro gente, |
11:52 | et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. |
11:53 | Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. |
11:54 | Ihesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. |