BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 71v-72r

Ih. 20:11-18

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria V

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

20:11

In illo tempore. Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Cum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:

20:12

et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Ihesu.

20:13

Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.

20:14

Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Ihesum stantem: et non sciebat quia Ihesus est.

20:15

Dicit ei Ihesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.

20:16

Dicit ei Ihesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister).

20:17

Dicit ei Ihesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.

20:18

Venit Maria Magdalenae adnuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi.