Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 28r-28vMt. 23:1-12
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IIISequentia sancti evangelii
| |
23:1 | In illo tempore. Locutus est Ihesus ad turbas, et ad discipulos suos, |
23:2 | dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei. |
23:3 | Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. |
23:4 | Alligant autem onera gravia, et inportabilia, et inponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. |
23:5 | Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. |
23:6 | Amant autem primos recubitus in caenis, et primas cathedras in synagogis, |
23:7 | et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. |
23:8 | Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. |
23:9 | Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in caelis est. |
23:10 | Ne vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. |
23:11 | Qui maior est vestrum, erit minister vester. |
23:12 | Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur. |