Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 28v-29rMt. 20:17-28
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IVSequentia sancti evangelii
| |
20:17 | In illo tempore. Ascendens Ihesus Hierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: |
20:18 | Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, |
20:19 | et tradent eum gentibus ad deludendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. |
20:20 | Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. |
20:21 | Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. |
20:22 | Respondens autem Ihesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. |
20:23 | Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. |
20:24 | Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. |
20:25 | Ihesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos. |
20:26 | Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister: |
20:27 | et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. |
20:28 | Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. |