Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 27v-28rIh. 8:21-29
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IISequentia sancti evangelii
| |
8:21 | In illo tempore. Dixit Ihesus turbis Iudaeorum: Ego vado, et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. |
8:22 | Dicebant ergo Iudaei: Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: Quo ego vado, vos non potestis venire? |
8:23 | Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. |
8:24 | Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. |
8:25 | Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Ihesus: Principium, qui et loquor vobis. |
8:26 | Multa habeo de vobis loqui, et iudicare; sed qui misit me, verax est; et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo. |
8:27 | Et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat. |
8:28 | Dixit ergo eis Ihesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor: |
8:29 | et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quae placita sunt ei, facio semper. |