BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 26r-26v

Ih. 5:1-15

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem.

 

5:1

In illo tempore. Erat dies festus Iudaeorum, et ascendit Ihesus Hierosolymam.

5:2

Est autem Hierosolymis Probatica piscina, quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.

5:3

In his iacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum.

5:4

Angelus autem Domini secundum tempus descendebat in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque tenebatur infirmitate.

5:5

Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

5:6

Hunc autem cum vidisset Ihesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: Vis sanus fieri?

5:7

Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.

5:8

Dicit ei Ihesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.

5:9

Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in illa die.

5:10

Dicebant ergo Iudaei illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.

5:11

Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula.

5:12

Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula?

5:13

Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Ihesus enim declinavit a turba constituta in loco.

5:14

Postea invenit eum Ihesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

5:15

Abiit ille homo, et nuntiavit Iudaeis quia Ihesus esset, qui fecit eum sanum.