Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 26v-27rMt. 17:1-9
|
____________________________________________________________
|
|
Sabbato in XII lectionibusSequentia sancti evangelii
| |
17:1 | In illo tempore. Assumpsit Ihesus Petrum, et Iacobum, et Iohannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum: |
17:2 | et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. |
17:3 | Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes. |
17:4 | Respondens autem Petrus, dixit ad Ihesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. |
17:5 | Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene conplacui: ipsum audite. |
17:6 | Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. |
17:7 | Et accessit Ihesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere. |
17:8 | Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Ihesum. |
17:9 | Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Ihesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. |