BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 25v-26r

Mt. 15:21-28

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria V

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

15:21

In illo tempore. Egressus inde Ihesus secessit in partes Tyri et Sidonis.

15:22

Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a daemonio vexatur.

15:23

Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.

15:24

Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.

15:25

At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adiuva me.

15:26

Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

15:27

At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.

15:28

Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora.