Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 25r-25vMt. 12:38-50
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IIIISequentia sancti evangelii
| |
12:38 | In illo tempore. Accesserunt ad Ihesum scribae et pharisaei, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. |
12:39 | Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. |
12:40 | Sicut enim fuit Ionas in ventre coeti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. |
12:41 | Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Ionas hic. |
12:42 | Regina austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. |
12:43 | Cum autem inmundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. |
12:44 | Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. |
12:45 | Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae. |
12:46 | Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. |
12:47 | Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. |
12:48 | Et ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? |
12:49 | Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. |
12:50 | Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. |