Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 24v-25rMt. 21:10-17
|
____________________________________________________________
|
|
Feria IIISequentia sancti evangelii
| |
21:10 | In illo tempore. Cum intrasset Ihesus Hierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? |
21:11 | Populi autem dicebant: Hic est Ihesus propheta a Nazareth Galilaeae. |
21:12 | Et intravit Ihesus in templum Dei, et eiiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: |
21:13 | et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. |
21:14 | Et accesserunt ad eum caeci, et claudi in templo: et sanavit eos. |
21:15 | Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, |
21:16 | et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Ihesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem? |
21:17 | Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique docebat eos de regno Dei. |