BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 24r

Mt. 25:31-46

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria II

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

25:31

In illo tempore1. Dixit Ihesus discipulis suis: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae:

25:32

et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis:

25:33

et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.

25:34

Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:

25:35

esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:

25:36

nudus, et operuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.

25:37

Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus? sitientem, et dedimus tibi potum?

25:38

quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te? aut nudum, et cooperuimus?

25:39

aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?

25:40

Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quam diu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

25:41

Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis eius:

25:42

esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum:

25:43

hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non operuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.

25:44

Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?

25:45

Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.

25:46

Et ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in vitam aeternam.