Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 23vMt. 4:1-11
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica initio quadragesimaeSequentia sancti evangelii
| |
4:1 | In illo tempore. Ductus est Ihesus in desertum a Spiritu, ut temptaretur a diabolo. |
4:2 | Et cum ieiunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. |
4:3 | Et accedens temptator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. |
4:4 | Qui respondens dixit: Scriptum est: Non in solo pane vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. |
4:5 | Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, |
4:6 | et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. |
4:7 | Ait illi Ihesus: Rursum scriptum est: Non temptabis Dominum Deum tuum. |
4:8 | Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde: et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, |
4:9 | et dixit ei: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. |
4:10 | Tunc dicit ei Ihesus: Vade Satanas: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. |
4:11 | Tunc reliquit eum diabolus: et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. |