BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 23r-23v

Mc. 6:47-56

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Sabbato

Sequentia sancti evangelii

secundum Marcum.

 

6:47

In illo tempore. Cum sero esset factum, erat navis in medio mari et Ihesus solus in terra.

6:48

Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare: et volebat praeterire eos.

6:49

At illi ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.

6:50

Omnes enim eum viderunt, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere.

6:51

Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:

6:52

non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor illorum obcaecatum.

6:53

Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.

6:54

Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:

6:55

et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.

6:56

Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.