Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 22r-23rMt. 5:43-48, 6:1-6
|
____________________________________________________________
|
|
Feria VISequentia sancti evangelii
| |
5:43 | In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Audistis quia dictum est? Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. |
5:44 | Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, bene facite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: |
5:45 | ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super iustos et iniustos. |
5:46 | Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? |
5:47 | Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? |
5:48 | Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est. |
6:1 | Adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est. |
6:2 | Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. |
6:3 | Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: |
6:4 | ut sit eleemosyna tua in absconso, et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi. |
6:5 | Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam. |
6:6 | Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio tuo, ora Patrem tuum in absconso: et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi. |