BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 21v-22r

Mt. 8:5-13

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria V

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

8:5

In illo tempore. Cum introisset Ihesus Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,

8:6

et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur.

8:7

Et ait illi Ihesus: Ego veniam, et curabo eum.

8:8

Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

8:9

Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.

8:10

Audiens autem Ihesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.

8:11

Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelorum:

8:12

filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.

8:13

Et dixit Ihesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.