Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 20v-21rMc. 2:13-17
|
____________________________________________________________
|
|
SabbatoSequentia sancti evangelii
| |
2:13 | In illo tempore. Egressus est Ihesus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. |
2:14 | Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum. |
2:15 | Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Ihesu et discipulis eius: erant enim multi, qui et sequebantur eum. |
2:16 | Et scribae et pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit? |
2:17 | Hoc audito Ihesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare iustos, sed peccatores. |