Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 21r-21vLc. 18:31-43
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica in quinquagesimaSequentia sancti evangelii
| |
18:31 | In illo tempore. Adsumpsit Ihesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis: |
18:32 | tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: |
18:33 | et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. |
18:34 | Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. |
18:35 | Factum est autem, cum adpropinquaret Hiericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans. |
18:36 | Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. |
18:37 | Dixerunt autem ei quod Ihesus Nazarenus transiret. |
18:38 | Et clamavit, dicens: Ihesu, fili David, miserere mei. |
18:39 | Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. |
18:40 | Stans autem Ihesus iussit illum adduci ad se. Et cum adpropinquasset, interrogavit illum, |
18:41 | dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. |
18:42 | Et Ihesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. |
18:43 | Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. |