BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 20r-20v

Mt. 14:15-21

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria VI

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

14:15

In illo tempore. Vespere autem facto, accesserunt ad Ihesum discipuli eius, dicentes: Desertus est locus, et hora iam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.

14:16

Ihesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.

14:17

Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.

14:18

Qui ait eis: Afferte illos mihi huc.

14:19

Et cum iussisset turbam discumbere supra foenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.

14:20

Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.

14:21

Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.