BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 19v-20r

Mc. 6:34-46

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Feria IIII

Sequentia sancti evangelii

secundum Marcum.

 

6:34

In illo tempore. Exiens Ihesus vidit turbam multam: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.

6:35

Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius, dicentes: Desertus est locus hic, et iam hora praeteriit:

6:36

dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.

6:37

Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus denariis ducentis panes, et dabimus eis manducare.

6:38

Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.

6:39

Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum.

6:40

Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.

6:41

Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.

6:42

Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.

6:43

Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.

6:44

Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.

6:45

Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.

6:46

Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.