Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 19r-19vLc. 8:4-15
|
____________________________________________________________
|
|
Dominica in sexagesimaSequentia sancti evangelii
| |
8:4 | In illo tempore. Cum turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: |
8:5 | Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. |
8:6 | Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem. |
8:7 | Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. |
8:8 | Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. |
8:9 | Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola. |
8:10 | Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. |
8:11 | Est autem haec parabola: Semen est verbum Domini. |
8:12 | Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. |
8:13 | Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. |
8:14 | Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes, suffocantur, et non referunt fructum. |
8:15 | Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. |